monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 6
Ioannes Saresberiensis, De Septem, SECT. V. Quinta septena de septem virtutibus quibus anima innititur. <<<     >>> SECT. VII. Septima septena de septem rerum principiis.

SECT. VI. Sexta septena de septem generibus contemplationis. SHOW APPARATUS

1 Sexta septena de septem generibus contemplationis sequitur, in quibus anima requiescens iucundius immoratur. Septem sunt contemplationis genera, meditatio, soliloquium, circumspectio, ascensio, revelatio, emissio, inspiratio. Meditatio est in consilio frequens cogitatio, quae causam et originem, modum et utilitatem uniuscuiusque rei prudenter investigat.
2 Meditatio principium sumit a lectionis scrutatione; nullis stringitur regulis vel praeceptis lectionis; delectatur enim quodam aperto spatio decurrere, ubi liberam affigat rationem veritatis contemplandae, et nunc has nunc illas rerum causas perstringere, nunc autem profunda quaeque penetrare, nihil anceps, nihil obscurum relinquere. Principium ergo doctrinae in lectione, consummatio in lectionis scrutatione, contemplatio in scrutationis meditatione.
3 Trimodum vero meditationis est genus, unum constat in speculatione morum, aliud in scrutatione mandatorum, tertium in investigatione divinorum operum, et ita fit contemplationis exordium. Cum enim animus a Scripturarum meditatione in orationem, ab oratione in lectionem digreditur, miseriam praesentium, poenam damnatorum et praemia iustorum vere contemplatur.
4 Deinde praemiorum amore tractus et poenarum timore tactus, descendit ad suorum memoriam delictorum. Qui dum culpam propriam cognoscit, alienae ignoscit, et ideo post memoriam delictorum descendit ad compassionem proximorum. In meditatione Scripturarum saepius laboramus, timentes ne praemium iustorum amittamus; in memoria delictorum gemimus, ne cum damnatis simus, in compassione proximorum, ut bonum opus diligamus.
5 Sic igitur cum tota mentis tranquillitate meditando oramus vel legimus, in contemplatione quiescimus.
6 Soliloquium sequitur, quod est alicuius ad se et de se solum eloquium, ipsius hominis generans contemptum. Soliloquium dicitur, quia vir se solum alloquitur, id est cum homo interior ab exteriori non turbetur, sed cordis secreta rimatur, mentem et conscientiam ob sui contemptum considerat et speculatur. Soliloquium vero tribus fit modis, ex gratia inspirante, ex meditatione, ex oratione.
7 Ex gratia oritur in compunctionem, ex meditatione excitatur in devotionem, ex oratione formatur in bonam voluntatem. Compunctio in fletum miserabilem erumpit, devotio mentem ad coelestia erigit, bona voluntas ad opus celeriter tendit; fletus vero miserabilis misericordem Dominum expetit. Meus erecta cordis ima praecurrit, bonae voluntatis opus ipsius hominis contemptum ostendit.
8 De fletu vero miserabili Propheta dicit: Exaudivit Dominus vocem fletus mei. Hic fletus, id est lacrymarum pro peccatis emissio, non nobis, sed vocem habent Deo. Et hic fletus est utilis et pius; pius vero fletus et inutilis fit pro morte parentum, nec pius nec utilis, pro amissione temporalium bonorum. De mente autem erecta, quae conscientiae ima disquirit, sapientia in tripode Apollinis sic describit: Verbum de coelo descendit; notis elytos, (gnothi seauton,) id est nosce te ipsum.
9 Tripos Apollinis: triplex sapientiae intellectus, historialis, mysticus et moralis. Per historialem homo exterior interiori condescendit; per mysticum homo interior secreta cordis, id est mentem et conscientiam scrutatur et discutit; per moralem, unde sit, quid, et ad quid, agnoscit; unde sit, ex materia figuli, id est ex limo terrae; quid sit, vas scilicet fictile, sed timendum ne fiat vas contumeliae; ad quid, ut revertatur in pulverem terrae.
10 Hinc Iob se in pulvere sedere et dormire dicit. In pulvere sedet et dormit qui in mutabilium levitate sopitus, nisi magno labore surgere nequit. Hinc David mane floreat, et tunc mane, id est, in pueritia et in iuventute floret, sed in vespere, id est in morte decidit, indurat in cadavere, arescit in pulvere, quia post hominem cadaver, post cadaver vermis, post vermem efficitur cinis.
11 Sic igitur sapientia in tripode hominis conditionem, mutabilitatem innotescit, et sui contemptum evidentius exprimit.
12 Tertia species contemplationis. Circumspectio nomen est aequivocatum ad duo. Circumspectio namque, species prudentiae, dicitur provida gerendorum vel sermonum cautela. Cum vero circumspectio a contemplatione specificatur, animi exploratio dicitur, quia animus intellectu, consilio et delectu inter mundana contemplatur.
13 Animus namque intellectu per mundana discurrit; consilio de mundanis deliberat et inquirit, delectu inter ipsa discernit et eligit. Discursus vero animi mundana concipit mutabilia, caduca et transitoria. Inquisitio animi deliberans, mundana percipit esse tam bona quam mala, licet transitoria et tam bonorum quam malorum contraria.
14 Electiva consilii discretio a malis dividit bona, inter bona, eligit potioria, inter adversa, si vitari nequeunt, minus nociva, unde Terentius : Ita vita est hominum quasi cum ludas tesseris; Si illud, quod maxime opus est iactu, non cadit, Illud quod cecidit forte, id arte ut corrigas. His igitur tribus viribus animus utatur, ut circumspectius inter mundana speculetur, ne bonorum multitudine temporalium confundatur, ne eorum varietate seducatur, ne multimoda malorum adversitate depressus decipiatur; in qua patientia patienter tolerantibus coronam aeternam operatur.
15 Quarta species. Ascensio est ad immortalia in excelsis animi digressio; unde Propheta: Beatus vir, cuius est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit. Tres sunt ascensiones in corde suo dispositae. Tres sunt ascensiones Christi: tres quoque nostri, prius enim Christus ascendit in montem, deinde in crucem, tandem ad Patrem. In monte docuit discipulos; in cruce redemit captivos; in coelo glorificavit electos.
16 In monte doctrinam protulit humilitatis; in cruce formam expressit charitatis; in coelo coronam praebuit felicitatis. In primo praebuit lumen scientiae; in secundo culmen iustitiae; in tertio numen gloriae. Tres sunt nostri ascensiones, prima in actu, secunda in affectu, tertia in intellectu. Ascensio vero actualiter triplex: prima in confessione culparum, secunda in largitione eleemosynarum, tertia in contemptu divitiarum; prima in operibus poenitentiae, secunda in operibus misericordiae, tertia in operibus consummatae iustitiae; prima meretur veniam, secunda gratiam, tertia gloriam. Ascensio affectualis triplex; prima est ad perfectam humilitatem, secunda ad consummatam charitatem, tertia ad contemplationis puritatem.
17 Ascensio vero intellectualis illuminat et imperat, actus illuminatur et obtemperat, affectus illuminat, et illuminatur, et intellectui obtemperat et actui imperat.
18 Quinta species. Revelatio est occultorum per subiectam creaturam divina eruditio. Haec quadrifaria est. Prima Petro facta est linteo: Occide, inquit, macta et manduca; quod Deus mundavit, tu ne commune dixeris. Secunda facta est Dionysio in carcere posito: Accipe, inquit Christus, hoc chare, quod mox tibi complebo: una cum Patre meo.
19 Tertia Heracleo, cui ostendit Christus crucem in coelo, nocte dicens: In hoc vince. Quarta facta est, ut Gregorius refert, cuidam presbytero, cui in sacramento altaris revelata est veritas Dominici corporis et sanguinis. Primus revelationis modus factus est ad eruditionem, secundus ad consolationem, tertius ad devotionem, quartus ad gratiarum actionem.
20 Sexta species. Emissio est ad sui commodum, divinitus erudita mentis illustratio. Septem sunt emissiones quasi septem arbores, de quibus in libro Sapientiae legitur: Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion. Quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio roseti in Iericho; quasi oliva spirans in campis et quasi platanus iuxta aquam in plateis. Prima est fructus poenitentiae, secunda opus misericordiae, tertia amor iustitiae, quarta rigor mortificationis, quinta dulcedo contemplationis, sexta gaudium futurae felicitatis, septima arbor vitae iis, qui apprehenderint eam; et qui tenuerit eam, beatus.
21 Septem sunt arbores et septem locorum varietates. In valle namque sunt poenitentes, in plano misericordes, in civitate disciplinam exercentes, in monte crucem Christi baiulantes, mundo crucifixi in specula contemplativi; in Libano perfecti candorem innocentiae adepti, et ad tertium coelum rapti. Haec sunt septem mulieres in Isaia, quae apprehendent virum unum in die illa: prima parit lacrymas et gemitus, secunda venialium reatuum saluberrimos cruciatus, tertia compassionis suavissimos affectus, quarta mundi, carnis et peccati odia, quinta virtutum et regni coelorum desideria, de sexta oritur ineffabilis actionis gratia, de septima arcanorum coelestium intelligentia, mentisque mundissimae incomparabilis gloria.
22 Septima species contemplationis. In extimo vero loco praecelsa contemplationis species suspenditur inspiratio, quae est afficiens salubriter animum, de supernis infusio. Haec est autem quadrifaria: fit enim vel metu servitii, vel spe praemii, aut amore filii, aut affectu coniugii; prima fugitivum reducit servum, secunda in vinea laborantem angit mercenarium, tertia filium castigat et erudit, quarta sponsam sponso copulat, et lectulo inserit.
23 Inspiratio quoque fit aeterni timore supplicii, dolore praesentis exsilii, affectu fraternae compassionis, instinctu supernae devotionis. Hi sunt quatuor venti coeli a quibus congregantur electi Dei. Primus occidentalis, de occasu vicinorum educit poenitentes; secundus aquilonalis de frigore malitiae membra mortificantis; tertius australis, a calore iustitiae spiritu ferventes; quartus orientalis, amantes puritate tanquam ab orientali claritate lumen sapientiae per speculum contemplantes.
24 In hac igitur contemplatione cognitio Dei quinque modis constat; ex creatura mundi, ex ratione vel natura animi, ex cognitione divini eloquii, ex radio contemplationis, ex gaudio felicissimae visionis. De primo legitur in Apostolo: Invisibilia ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque virtus eius ac divinitas. In secundo plane docet ratio, ab uno cuncta descendisse principio.
25 De tertio, id est ex cognitione divini eloquii, noscuntur invisibilia Dei; unde in Ezechiele : Spiritus vitae in rotis; et Dominus in Evangelio: Verba quae ego loquor vobis, spiritus et vita sunt. Tria sunt Dei invisibilia: potentia, sapientia, bonitas. Haec praecipue divina pagina docet, commendat, suadet, quaeri, amplecti, diligi.
26 De quarto, di est ex radio contemplationis noscuntur invisibilia divinae speculationis; unde Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Hinc Manue in libro Iudicum ad uxorem dixisse fertur: Moriemur, quia vidimus Deum. Hinc Isaias: Vidi Dominum sedentem super solium elatum et exaltatum. Huius vero contemplationis tria sunt genera, a tribus designata theologis per tria vocabula; ab Isaia per solium, ut dictum est, ab Elia per sibilum; sic: Ecce spiritus Domini subvertens montes et conterens petras transibat; non in spiritu Dominus; et post spiritum commotio, non in commotione Dominus: et post commotionem ignis, non in igne Dominus, et post ignem sibilus aurae tenuis; ibi Dominus. Ab Ezechiele per palmum, ita: Ecce vir, et in manu eius calamus sex cubitorum, et palmi. Tria vero sunt solia: Primum est imum, quando mens extollitur ad invisibilia mundi; secundum elevatum, quando elevatur ad invisibilia sui; tertium excelsum, quando sublimatur ad invisibilia Dei; hinc ad sibilum ascenditur, qui divinae gratiae suavitas dicitur.
27 De hoc sibilo Gregorius: Sibilus catulos instigat, equos mitigat. Et Dominus per Isaiam de cita peccatoris conversione, et de virtute in virtutem ascensione: Levabit Dominus signum in nationibus procul, et sibilabit ad eas de finibus terrae; et ecce festivus velociter veniet. Per sex cubitos vero activa vita exprimitur, quia sexto die opera Dei perficiuntur.
28 Palmus vero, qui super sex cubitos esse dicitur, iam de septimo est in quo contemplationis requies intelligitur. In palmo contemplatio, in manu operatio, in digitis discretio figuratur, et sicut in palmo manus et digiti extenduntur, sic in contemplatione bona operatio et sancta discretio protenduntur et reguntur. Quintus modus divinae cognitionis vocatur gaudium felicissimae visionis. Hac perpauci in praesenti felices fruuntur, in qua nimia divini gustus dulcedine rapti, Deum tantum contemplantur.
29 Differt autem hic modus divinae cognitionis: et quartus, in illo enim animus radio contemplationis illuminatur, ut in mundum et in seipsum cognitionis excursum faciat, et sic ad invisibilia maioris notionis recursus fiat, in hoc vero animus splendore lucis aeternae totus illustratus, perfecte peccatum odit, mundum postponit, seipsum abiicit, et totus solus nudus et propius in Dominum tendit, totus, uni Deo se totum vivens; solus, a materia non a forma; propius, a circumscriptione omnimoda.
30 Huius autem supremae contemplationis tria sunt genera, a tribus per tria designata. A Iob per suspendium, ita: Elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea; a Ioanne per silentium, sic: Factum est silentium in coelo : a Salomone per somnium, ut in Canticis sponsa.
31 Ego dormio et cor meum vigilat. Primum genus est puritatis, secundum charitatis, tertium felicitatis. In primo primus gradus est, ut anima se ad se colligat; in secundo secundus, ut collecta qualis sit videat; in tertio tertius, ut super se ipsam ad invisibilia consurgat, se huic contemplationi purae puram subiiciat et ita purificata et illuminata in Deum tota intendat.
32 Distat autem inter revelationem, et emissionem, et inspirationem: prima fit cum materia et forma, secunda sine materia cum forma, tertia sine materia et forma; prima est realis, secunda spiritualis, tertia intellectualis, vel prima est sensibilis, secunda intelligibilis, tertia intellectibilis, vel prima mundana, secunda humana, tertia divina.
33 Haec, magistrum nostrum sequentes, pro viribus succincte diximus, reliqua vero celsius et expolitius vestrae celsitudini committimus.



Ioannes Saresberiensis, De Septem, SECT. V. Quinta septena de septem virtutibus quibus anima innititur. <<<     >>> SECT. VII. Septima septena de septem rerum principiis.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 6